De Piso illo saltatore

Pisa

Olim, in horto ab omnibus hominibus derelicto, pisum erat. Hoc pisum solum stabat et dies in tristitia agebat. Pisum illud vagulos nimbos in caelo conspiciebat dum hortus, qui privatus erat omni humani laboris, infestatus erat inutilium herbarum infinitarum. Interdiu silentium imperabat et unicus sonus cantus avium erat. Quondam merula illic pervenit, pisum vidit et id edit.
Admodum laetum, pisum illud in caelo surrexit, absconditus in ave sicut Ionas in ventre balenae et, sub ala prolatum, omnia in terra mirabundum dispicebat.
« Vah – dixit – ut parva omnia dilucent. Eae ipsae pisa videntur ! » – et felix cachinnabat.

PROPOSITUM PARTIS PRIMAE

O Tempora, O mores….

Vir cum magnis cornibus

Inter magna monumenta populi veneti unum praecipuum est: cornua. Nam notum est mulieres venetas consuetas esse cornua mittere in capitibus suorum virorum.

Hoc horribile est sed… ita est.

Ne Ecclesia Catholica quidem extirpare hoc horribile institutum potuit.

Hodie, autem, videmus in summo esse rem discrimine quod iuvenis puellae superbae sunt suae proditiones.

Amen.